Bar 5

1Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuae: et indue te decore, et honore eius, quae a Deo tibi est sempiternae gloriae. 2Circumdabit te Deus diploide iustitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni. 3Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub caelo est. 4Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiae, et honor pietatis. 5Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria. 6Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni. 7Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. 8Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei. 9Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suae, cum misericordia, et iustitia, quae est ex ipso.
Copyright information for VulgS